# De universitate libri tres 134

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/134

in circuitu prioris. Ita tamen vt centrum. B. cum linea ex centro mundi, quae sit. A. B. zodiacum percurrat, sint autem haec in ea comparatione, vt si ex centro mundi. A. ad centrum maioris epicycli. B. sint 10000 partes, ex centro. B. ad peripheriam. D. sint 1334 &. B. E. 860 contineat, at. E. D. 47. ita varietas omnis suis numeris constare debet, qui sunt omnes dili genter conferendi, & analogia motus & positionis omnisque mutationis diligenter examinan da: nam nihil est in caelo quod non maxi mam hic inferius contineat vim. cùm mo tum, cùm situm caelestia corpora mutant, necessarium est haec inferiora paris ter mutari, & omnia consentanea quadam analogia prouenire, quam nobis rerum sublimium consideratio demonstrat. Pręter hos mo tus Luna latitudinis quoque motum habet, quo quinque αν τοῖ partibus ab ecliptica deflectit, quod quidem etiam tanti mo menti est, vt creditum sit ob id in plagis rigidis animantia prouenire, quod Venus procul à zodiaco deflectat. Sed haec exempli loco dixisse sit satis. Non enim hîc motus siderum tradimus, sed tantùm ostendimus, quid potissimum considerandum sit illi, quin im corporum caelestium sit intellecturus.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
