# De universitate libri tres 137

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/137

Alię rursus differentię proueniunt ex orbium caelestium inclinatione. Sol vnus sub ecliptica linea semper diuersatur, reliquique planetae singuli certis dimensionibus ab ea deflectunt, idque diligenter est etiam animaduertendum, vt cognoscamus quam motus & positionis analogiam inter se seruent. Quoniam autem Sol veluti rector caeli est, cum eo praecipuè reliqui planetae sunt conferendi, maximè verò Luna, quae cum Sole suum etiam obtinet principatum. Praecipuè verò consideratur in initijs omnibus noui motus, quemadmodum etiam reliqui planetę. Atqui singulis quadraturis nouum motum acquirit: sed in nouilunijs & plenilunijs summam quandam vim assumit, praecipuè verò cùm est coniuncta cum Sole, maximeque cùm est quàm arctissimè coniuncta: quòd si verò tam coniuncta sit, vt nobis adimat aspectum Solis, id fieri nequit sine aliquo magno malo: quoniam Solis radijs omnia producuntur & conseruantur: similiter si terra inter Lunam & Solem, Lunę nos luce priuet. Est enim huius quoque vis admodum necessaria, quę non potest huc transferri sine luce Solis. Hinc est quòd per eclipses marcescat etiam vis Solis & Lunae rebus his imis inclusa, cognata nimirum & conseruatrice luce destituta. Idque maximè contingit illis qui Solis aut Lunae beneficio maximè viuunt, hoc est, qui inter alios obtinent principatum. Reliqui planetae quoque singulis quadrantibus eccentrorum & epicyclorum mitia noui motus acquirunt, vbi quoque pręcipuam aliquam concipiunt virtutem: sed cùm sol potentissimus reliquorum potentiam obscuret, considerandi quoque planetae sunt cùm tantum ab eo distare incipiunt, vt eorum euidentem mutationem percipiamus, quam potissimum luce sua demonstrant: id est quòd Lunam triduo considerant à coniunctione: tunc enim semper incipit videri: similiter Mercurium & Venerem cùm primùm post occasum Solis cernuntur, aut ante lucem eius occultantur tres verò superiores cùm mane se conspicuos reddunt: idque est quòd Mercurij & Veneris exortus vespertinos, Saturni, louis, & Martis matutinos salutares esse dicunt, occultationes autem non haberi felices. Verùm de ista siderum varietate pro instituto iam satis. non autem stellae tantùm inter se, sed etiam nobiscum conferuntur, nec tantùm superiora, sed & inferiora considerari debent omnia, vel saltem pleraque, modò quis rectè iudicare velit. Terrenorum verò cum cęlestibus varietas prouenit ex horizontis in diuersis terrae partibus diuersa positione: hinc est quòd hic ierenum caelum sit, alibi verò diuersis tempestatibus concitetur, & quòd hoc lo co principes & rerum caelestium contemplatores, alibi verò deterioris conditionis homines eodem tempore nascantur.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
