# De universitate libri tres 138

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/138

Non enim caeli tantùm configuratione, sed etiam terrae quadam aptitudine fuerit opus, in qua varietas horizontis vel maximum momentum tenet. In omnibus sculpitur omnium stellarum effigies, quod Hestodus non ignorabat, dum describeret Pandorae natiuitatem, sed nunquam inter se, vel cum terra conueniunt omnes eodem modo: interdum magis obliquae sunt, interdum superiores, inferiores, dextrae, sinistrae, multisque alijs modis differunt, & eò differunt etiam singularum rerum formę: cùm enim vnus tantum semper & vbique sui similis sit, oportuit vt haec ess set à se ipsa natura continuò diuersa. Ad hanc autem rerum varietatem, in his infimis plurimum potest horizon. Nam quanquam caeli character, vt diximus, continenter imprimitur, non tamen semper sui similis est, nec eum omnia retinent eodem modo. Cùm autem in omnibus rebus inclusi sint positus & motus omnes omnium stellarum, diurni, menstrui, annui, louis, Saturni, oportet etiam vt partes harum rerum superioribus partibus respondeant, & cum illis pariter permutentur: ita diuidunt astrologi circuitum diurnum Solis, Lunae cęterorumque siderum in suas portiones & caeli partes cum partibus rerum & temporibus conuenire dicunt. Portiones autem totius ambitus duodecim faciunt, inter quas ea quę exoritur in initijs rerum, teneat principatum. Cùm enim opportunitas omnium rerum mater sit, quemadmodum Pythagoras dicere solebat, quae caeli motu posituque proueniat, & in terram descendat, probabile est & consentaneum experimentis & rationi, cum principijs rerum naturalium, initia quoque caeli consentire: si modò sint quicquam habiturae firmamenti. Nam si alieno vel tempore vel loco quidpiam fiat, id vel protinus intercidere, vel malè succedere videmus. Continuus omnium rerum naturalium ordo semper pulchrè contexitur & euenta prima conueniunt cum primis causis. Initium autem caeli supputamus à parte exortiua: quoniam inde principium est mouendi. Inde stellas primùm cernimus, inde proficiscitur nox & dies, inde cum caelo veniunt ad nos caelestes virtutes, quas etiam in stata sua tempora expectent euenta. Itaque sub auroram omnia recreantur & reficiuntur. Morbi non letales leniuntur, luctus & moerores discutiuntur, exhilarantur omnia, iucundiorem & meliorem vultum induunt. Profectò longè diuersissima facies est naturę matutinae à vespertina vel nocturna. Noctu omnia ingrauescunt, periculis, timoribus & moeroribus omnia plena sunt: sed amoenitas omnis illa matutina propter lucem est, dicet aliquis, nec malè quidem dicet: & ideo pars illa caeli tam efficax est, quòd ex ea lux ad nos se primum extendit.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
