Latin
139
Nicolas Biese, De universitate libri tres 139
Unproofread scanNot analysed yet
Ab hac igitur fermè sumunt astrologi supputationem, qua numerent omnem naturam rerum: siue vitam considerent, seu fortunam, seu mortem, seu aliud quod accidere solet in vita. Quemadmodum enim prima caeli pars cum initijs rerum respondet, ita successus &exitus suis analogijs conueniunt cum reliquis partibus caeli. quapropter praecipuum &vnicum momentum huius artis in eo collocatum est, si consideremus quomodo cum oriente consentiant reliquae partes caeli: vnde cognoscatur per motum &situm cùm errantium, tum etiam fixarum, quae in ijs partibus propriam aliquam significationem habent, quomodo ab initijs vitae cuncta progrediantur in suum finem. Et quidem satis constat ex his quae iam diximus, esse distinctiones aedium caelestium ab horizonte praecipuè sumendas, quanquam etiam zodiacus &aequator suam virtutem habet: quatenus enim cum motu primo stellae, pro varia caeli positione, diuersos circuitus peragunt, sex circuli in mundi se polis intersecantes, quatenus obliquo zodiaci motu feruntur versus orientem caeli partem, circuli potius quadrant, qui per zodiaci polos ducuntur, sed quatenus motus ad nos comparatur, horizontis situs omnem varietatem parit: nam quanquam omnes totum caelum, non tamen eodem positu cernunt qui in eodem planè mundi situ viuunt, magis similes sunt, quàm qui in diuerso: sed tamen inter se sunt admodum dissimiles, etiam si sub ijsdem lineis parallelis morentur: quod quidem varietatem terrae consideranti tam manifestum est, vt oratione non sit opus. Eiusdem paralleli regiones res diuersissimas producunt. Alibi citriferis hortis &pulchro virore semper omnia vernant, alibi viniferi palmites vberrimè proueniunt, in alijs locis magis luxuriat seges. Denique siue terrae cultum, siue hominum ingenia consideremus, ea videbimus omnia in diuersis locis longè distare, magis tamen vbi latitudinem quoque regiones diuersam habent. tantum enim inter Scythas &Aethiopes discrimen est, quantum inter homines ess se potest. Quis itaque dubitare queat, quin maxima quaedam potestas horizontis sit, qui secum affert nostri comparatione variam caeli posituram. Is igitur in initijs rerum diligenter perpendendus est, &ea praecipuè pars, quae eum sub ortum proxime attingit. Perpendendum est etiam quibus analogijs reliquae cum illa respondent. Perpendendus Solis &Lunae mutuus situs est, &etiam quem situm cum Oriente tenent: nec id tantum, sed etiam considerandum astrologi putant, quantum inter se distent Sol &Luna: nam tantum quoque distare dicunt, fortunam hominum ab Oriente. cùm enim potentissimus Sol &Luna sint na sint, inquiunt, &haec etiam omnia praecipuè gubernent, necessarium est, vt quicquid nobis accidit, id ab eis maximè descendat.