# De universitate libri tres 14

Nicolas Biese, De universitate libri tres, VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/14

Sic ista in celerem violentus turbo ruinam
Sternat, ni vastos regeret sapientia motus.
Vir sapiens alter Deus est mundoque sibique.
Ergo homines fastus nimius distendat inanes,
Atque alij segni mensae capiantur amore:
Vrat tabificae Veneris furiosa voluptas
Illos, corporeo quibus est mens putrida coeno:
Impia bella fero crudelia corda tumultu
Succendant. prauas perdant contagia mentes
Plurima: tu semper rectà ad diuina feraris.
Is verè est felix qui docta mente sufurros
Audit Castalios, duplici sub vertice montis
Qui satiat dulci sitientia pectora succo,
Pieridumque videt diuas Charitumque choraeas:
Despicit in uidi Platonis dona, nec vllo
Inuidiae marcent illi praecordia tabo,
Non rumpit tumidi stultißima gloria mundi:
Non illi segni putrescunt viscera luxu.
Cùm quatit indomitus feruentia pectora motus
Non possunt vllae mentem turbare procellae.
riri
Is qui continuo versatur aethere summo,
Non curat lucem densa caligine tectam.
Luctiserosque dies: nam fulgida sidera caeli
Si spectes, vastis hîc sunt obsessa tenebris
Omnia, si mundi haec ingentia corpora cernas
Mli.
Sunt equidem exiguo conclusa ista infima puncto.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
