# De universitate libri tres 140

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/140

Sed quoniam omnia caeli motu posituque metimur, necessarium est, vt sit aliquod initium numerationis: id est ea praecipuè pars, quae properat ad nostrum conspectum. In Sole potius sumimus initium ab aequinoctio verno. quòd tunc ab eo cuncta reuiuiscunt & vigorem adipiscuntur: vel à solstitio bi umali, quoniam tunc Sol iterum ad nos redire incipit. Graeci fortassis ab aestiuo solstititio supputarunt, propter Solis altitudinem, & propter messis & fructuum maturationem. Certè vbi alter motus & positus incipit, initium nouae supputationis sumere licet: idque est quòd astrologi singula aequinoctia solstitiaque consideranda putarint: Caeterarum autem stellarum errantium magnum initium sumunt potius à coniunctione cum Sole: quoniam ab eo lucem & virtutem sumant. Id sibi vult quòd videmus planetas soli motus suos in epicyclis accom modare. Certè Luna à coniunctione menstruam vim omnem à Sole capit. Sed quod est in Luna mensis, & annus in Sole, id est in tota sphęra dies, reuolutio videlicet perfecta circuli primi, quam, ad inueniendam fortunam & alia multa, praecipuè consideramus. Cùm autem eius initium sumatur ab exortu, hinc est quòd ab horizonte tantum interuallum sumant, ad inueniendam fortunam, quantum est inter Solem & Lunam, ab his enim praecipuè felicitas humana pendere videtur, & ideò tam diligenter in his negocijs eorum analogiam perpendendam esse putant. quemadmodum autem totus circuitus, ita partes quoque conuenire est necesse. Reuolutiones planetarum in gubernatione rerum omnes inter se conueniunt, & omnes conueniunt etiam cum cir cuitu diurno, non tantùm vniuersę, sed etiam earum partes. Ita motum & positum mutuum planetarum omnium ab horizonte supputant, etiam in circuitu diurno, & ex fine numerationum depromunt vires, ordinem & tempora planetarum. Cùm autem singulorum vim & omnium mutuam affectionem non ignorent, alios significare vitam, alios patrimonium, alios parentes, amicos, & coniuges, alios morbos & mortes, aliaque omnia cùm planetas & reliquas stellas significare & facere non ignorent, ea non tantùm proprijs singularum stellarum circulis, sed etiam circulo diurno describi putant: quòd eo sint etiam cuncta comprehensa. Ita miro quodam artificio singularum rerum stamina pariter contexunt omnes Parcę. Res est profectò mirę subtilitatis: sed quae rectè consideranti sapienter videatur excogitata. Verùm nos non instituimus hîc omnia perquirere, sed in vniuersum quaedam considerare. Nec enim omnia licet, cum sint infinita: nec etiam si liceret conferret. In omnibus enim artibus postquam praecipua quaeque memoria comprehendimus, ingenio reliqua sunt comittenda. frustra nimirum memorię mandet is qui ingenio caret, & oogle ret, & eum qui sagaci sit mente praeditus, non est necesse multa memoriae mandare: sed tamen cùm ingenio plerique non admodum valeamus, opus est aliqua recordatione rerum praeteritarum, quibus inuentio iuuetur. Opus est vt quae quisque inuenerit praecipua, literis in artium formam describat, ad subsidium & vsum posteritatis. Ita enim nos vtimur tanquam memoria maiorum nostrorum: nam ex eorum scriptis ingenium etiam & memoriam mutuamur.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
