# De universitate libri tres 143

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/143

Ita cernimus gentes nunc desipere, quae sapientiae nomen aliquando tenebant: imperia quam varijs modis sunt mutata. Nunc multi populi seruiunt, qui aliquando latissimè regnabant. Olim in meridie floruit imperium & in septentrione, postea in exortu, nunc autem versus occasum. Profectò nihil in hac natura constans & perpetuum esse potest: nam omnia superiora corpora continuò labuntur, & in perpetuas vicissitudines haec inferiora trahunt. quàm breui tempore, quàm frequenter cernimus sublimem regionem permutari. nunc serenus aër nunc nubilus est: si iam tranquillus confestim fit procellosus, idque similiter, multoque magis & saepius animis nostris accidit: nempe necessarium est, vt haec omnia continuis suis vicibus impellantur. Libri Secundi finis. Nicolai Biesij Gandauensis de

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
