Latin
VNIVERSITATE LIB. III
Nicolas Biese, De universitate libri tres 145
Unproofread scanNot analysed yet
Atque refert nullum quae sint peritura per aeuum.
Proxima Musa pio profert quoque carmine doctos
Hymnos, mensque pari sonitu compulsa, remoti
Non bene trita sequi cupiat vestigia veri,
Nec non abstrusos rerum cognoscere sensus.
Ast ea quae Iouiam citharam contrectat, honorem
Virtutis canit, ac pia corda cupidine legum
Incitat. &Clio violenti carminis aestro,
Turgida magnanimis succendit pectora flammis.
Melpomene aurata flectit testudine puros
Sensus, &magno discendi inflammat amore.
Dulcibus ast Erato phthongis latè omnia ducit,
Mollia foecundo demulcens viscera motu.
Terpsichore astuto commonstrat carmine thecnas
Multiplices, varios linguis effingere mores.
At terrae propior formosa Thalia, remisso
Cantu, corporeos animum deducit in actus.