# De universitate libri tres 156.1-4

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 156.1 to 156.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/156.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/156.1

Vbi verò quod monet quodijue monetur prorsus idem est, ibi metus diuersum, quippiam esse nequit, in corporatis verò cum per magnitudinem cona continuò ferantur, nec omnia puncta simul consequi possint, prius & posterius, tempus atque locus desideratur, non autem in anina, vel mente potius, nisi quatenus eius operationes per corpora diuiduntur. Cùm igitur anima non tantum corporis vel energia vel continuae perfectaque comprehensio sit, sed etiam energia suimetipsius, inde Plato eam immortalem esse demonstrat: nam in ijs quae mouentur aliunde, quiescente causa, necessarium est motum pariter interire. Cùm autem anima causa sui motus sit, imò verò ipsemet suiipsius motus, nihil id quod mouet, ab eo quod mouetur, aut ab his ambobus motum separare potest. Vnde fiat vt anima se nunquam desinat mouere: nam quies, cum carentia tantum sit, aduersus motum nullas vires habet: nec etiam corpora aduersus incorporata, quę superiora sunt & alterius planè naturae. Quod autem incorporea sibi perniciem afferre non possint, inde cognoscere licet, quòd contraria natura non sint, quodque sint potius ad quietem quàm ad motum & ad perseuerationem quàm interitum facta. Cum autem Peripatetici motum semper in aliud vergere dicunt, idque per interitum prioris, in corporatis verum est, quae quidem ab alio mouentur, ac continuò transeunt in eius quod mouet naturam: quoniam energia semper in alio sui similitudinem producit: at animacùm motus sui sit, ob id minimè mortalis est: nam siquid in ea diuersum ess set, id ipsum ad similitudinem perpetui motus, continuò redigeret. Per motum autem more Platonicorum intelligimus omnem energiam: sed quoniam in immortalitatem animę ex motu incidimus, nunc eius alia quędam argumenta proferamus. quod si posset vllo modo anima perire, id à vitio fieret, quod nimirum eius naturae maximè aduersatur: nam anima circa summum bonum praecipuè moueri debet, vitium autem motus est a bono: vnde cognoscere liceat etiam euidenter eam à se moueri: nam si à solo corpore moueretur, incorporea non cognosceret, si à solo Deo nunquam deflecteret a bono: nam mala nec à naturę necessitate nec a Deo proficiscuntur, sed ab alio quod liberum etiam ad bonum motum habet, adeoque id ipsum etiam cognoscat, bonum inquam non natus rale tantum, sed potius id quod & vitio repugnat, & est superius huis corporature. Id autem quod incorporea cognoscit corporeum esse nequit: quoniam natura non patitur, vt vel energiae naturae vel effecta causis sint priora.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
