# De universitate libri tres 156.5

Nicolas Biese, De universitate libri tres, VNIVERSITATE LIB. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/156.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/156.5

Quòd autem incorporea comprehendat anima, genera rerum etiam faciunt manifestum, vt interim omittam, quod substantiam corporibus superiorem non ignoramus. quoniam igitur anima se freauenter vitijs dedit, & incorporea comprehendit, est incorporeus quidam sui motus, qui cùm corpori quoque vitam afferat, non debeat ess se obnoxius morti: nam alioqui etiam sapientia iustitiaque desiderari posset in Deo, si gloriam suam cum hominibus extingui pateretur, nec post vost hanc vitam meritis pręmis vel poenam rependeret, cùm in hac vita bonos fermè miseros, & felices improbos esse cernamus.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
