Latin
VNIVERSITATE LIB. III
Nicolas Biese, De universitate libri tres 157
Unproofread scanNot analysed yet
Sed non concentu rythmoue mouentur eodem
Semper, &harmonico, nonnunquam et chromate gaudent.
Nunc Phrygius Lydiusue placet, nunc Dorius. almo
Hic animos diuae virtutis ducit amore.
Hoc syluas Orpheus Amphyon saxa trahebat,
Atque hoc Pieridis potius moderantur Olympum.
Flebilis est Lydius, nullosque in praelia neruos
Continet, &potius Phrygius compellit ad iram.
Magnus Alexander praeceps ferebatur in arma,
Poscebat subitos gladios fortesque loricas,
Cum tuba iam Phrygios rythmos lituusue sonaret.
At si quis Lydioque tono cytharaque canebat,
Ensibus abiectis, commercia ludicra, mensas
Ignauas, ludos molles, Veneresque petebat.
Apta animum facili compellunt crumata tactu:
Seu digitis plectrisue tremat bene iuncta recuruis
Chorda lyrae, seu dulcisono cum murmure turgens
Fistula conceptas reddat cauitatibus auras.
Est etenim numeris penitus deuincta sonoris,
Et pura monadis virtute. haec maxima rerum
Mater, consimili partu mundumque hominemque
Progenuit, mentemque dedit quae cuncta gubernet:
Haec autem aeterni planè spectacula veri
Intus
iij