# De universitate libri tres 160

Nicolas Biese, De universitate libri tres, VNIVERSITATE LIB. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/160

Monade cognoscimus diuersa, vel vnum esse vel non esse, adeoque ab firmationem & negationem, veritatem & falsitatem, vt est apud Proclum. Quoniam de animae natura quaedam ex sententia Platonis diximus, nunc eius superiores facultates breuiter enumeremus. quòd corpus nostrum componatur ex quatuor elementis, & aetherea quadam natura, satis est manifestum, & etiam quòd simplicia simplicem compositaque compositam obtineant facultatem: vnde mutuae rerum actiones & affectiones initium sumant. Oportet igitur, vt & corpora nostra contactu virtutis externae statim commoueantur, & animae pariter, quae, tanquam sui proximam imaginem, ea natiua quadam affectione contingunt: ita corporis affectio, quae sit alicuius momenti, confestim ad animum adiunctum transfertur, & eum primum motum sensum appellarunt. Prima autem affectio caloris est, humiditatis, frigoris & siccitatis: & quoniam elementa vario positu commiscentur, aequabilitas positionis lęuitatem, inaequabilitas asperitatem parit: quoniam etiam à nobis afficiuntur externa corpora, quatenus introrsum cedunt, mollia dicuntur, & haec omnia percipiuntur sensu quem appellamus Tactum. Verùm cùm nostrum corpus proprio & externarum rerum motu continuò diffluat, opus fuit illud subinde cibo potuque restaurari, ideoque factum est instrumentum, quod eiusmodi materiam discernat, membranis ijsdem cum ventriculo coniunctam, qui singulis corporis partibus prospicere debet. Quae verò linguam attingunt, atque sunt admodum corporis temperaturę cognata, dulcia, contraria, dicuntur amara: reliqua medium aliquem ordinem tenent. sed è rebus etiam vapores quidam effluunt, qui non mediocriter ad salutem nostram conducunt, & tenuiores sunt, quàm vt lingua percipiantur, ideo sunt intra nares ijs discernendis instrumenta suspensa, quo & vtilitatem inde prouenientem sequi damnumque vitare possemus. At cùm nobis semper sit aër circumfusus, eius quoque motum euidentem percipere debebamus. Itaque binae sunt nobis aures datae, in quibus spiritus tenuissimus subtilissimis membranulis comprehensus similitudinem motus aëris externi animae praesenti denunciaret, tum vt si quid, praesertim in tenebris, nobis immineret, sentiretur priusquam adesset: tum etiam vt aliorum cogitata promptè perciperentur. Cùm enim aërem pectore continua necessitate trahamus, isque facilimè motus imaginem procul transmittat, accommodissimus fuit, qui multiplici linguę verbere multiplicem animae motum ad alterum transferret: & quo natura magis adhuc animantibus prospiceret, cum multis reb. egerent, quę varijs locis essent disquirendę, cumque vndiquaque varijs periculis exponerentur, instrumenta dedit, quib. procul res certius & celerius agnosceremus. Ipsa nempe rerum species propte perlucem, qua nulla res corporata citior est, in oculos nostros illabitur, et ibi sese tanquam in speculo conspiciendam offert. Hoc etiam sensu for mas rerum, & lucem, hoc est, praecipuam diuinitatis imaginem sentimus, qua nihil hic pulchrius esse potest: vt non immerito dicat apud Homerum Achilles, se vnius diei luce malle frui, quàm in tenebris perpetuò plurimis hominibus imperare. Sed affectiones istę ad altiore adhuc animae sese vim extendunt. Est autem vna quaedam vis quae concipit omnes hos sensuum motus.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
