Latin
VNIVERSITATE LIB. III
Nicolas Biese, De universitate libri tres 161
Unproofread scanNot analysed yet
Quod enim de omnibus iudicat, necessarium est vt omnia percipiat, &etiam vt sit vnum: nam si plura diuersa sint, singula tantum suas affectiones percipient &diiudicabunt: si verò generis eiusdem, cùm vna sufficiat, reliquae temere fuerint factae. vna vis igitur concipit omnes sensuum motus, sed iam minus corporatos, eaque sensus communis vocatur: &hic externorum praesentiam semper requirit, à qua afficiatur. Seruantur autem imagines rerum etiam absentium vi quadam superiore, quam imaginationem appellant. ea vis qua natura potius quàm ratione, quippiam ex aliquo elicitur, vt ex lupi forma periculum, aestimatrix nuncupatur: sed adhuc in nobis alia facultas superior est, quam phantasiam nuncupant, quae reuoluit imagines à sensu communi, aestimatriceque vi acceptas, easque varijs etiam modis componit. Si verò quis male speculetur singulas, ignorantiam Aristoteles appellat. Falsitas enim est cum malè coniunguntur in vnum. memoria species cum praeterito tempore conseruat. Cùm enim multae circumstantiae rebus ijsdem se coniungant, eadem species si bis se nobis obtulerit, &eam prioris &posterioris temporis notis distinxerimus, id ipsum memoriae debebimus acceptum. imaginum iterata diligensque conspectio meditatio dicitur. Recordatio verò quę recognoscit ea quae memoria comprehendit, &reminiscentia, quae ex aliquo vestigio loci, temporis alteriusue circumstantiae incolumi, nos insinuat in cognitionem eius, quod alioqui memoria excidisset. Si verò citra rationem euidentem &necessariam, assentiatur alicui mens, opinionem appellant, quam fides comitatur. Fidem autem definiunt philosophi constantem opinionis diiudicationem: sed cùm mens imagines seu notiones certo firmoque medio coniungit, ratiocinatur, &certissimò quidem, si medium ab ipsis intelligendi principijs depromat. Dum enim ex causis nos effecta cognouisse putamus, tum constanter de rerum veritate iudicamus: sed à sensibus primum initium cognoscendi sumimus. inuentionem autem vocant, dum ex effectis causas indagamus. Inuentio verò rerum per sua vestigia disciplinam tandem parit. intellectus omnium formarum forma est, quemadmodum Peripatetici dicere solent, tanquam alternus quidam oculus est, qua puram veritatem intuemur, qui tamen in nobis semper despicit in phantasiam.