# De universitate libri tres 162

Nicolas Biese, De universitate libri tres, VNIVERSITATE LIB. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/162

Ita tametsi corpore non vtatur, vtitur eo quod corporaturam requirit: sed phantasia singularia, intellectus communia continet, & vnum quidem tantum actu propter phantasiam, sed plurima tamen sua potestate. Quatenus plurimas formas ambitu suo, tanquam generationis suae loco comprehensas, singulatim concipere potest, intellectus possibilis appellatur. Agens est qui eas in apertam lucem exponit. Hic formas à phantasia in cognitionem communem abstrahit, adeoque similitudines earum collocat in intellectu possibili, tanquam in tabula rasa, & eas illustrat, quę alioqui planè sint obscure. Quatenus autem rerum species concipiuntur, veritatem denunciant, & insuper etiam aliud aliquid boni quatenus scilicet res vnde veniunt nobis conducunt: cùm itaque bonum nostrum à nobis frequenter magnis spacijs distet, motu ad illud consequendum est opus. Quoties autem mouetur ad conspectum bonum mens, ac opus aliquod eius gratia conficit, intellectus practicus appellatur: & has omnes animae vires voluntas gubernat, quae à libera quadam, humani corporis commercio destinata potestate essentiaque, suam ori ginem habet. hęc essentia species omnes puras ambitu suę naturęnomprenendit: sed quoniam, tametsi simplex & incorporea, tota corporis vniuersae compositioni similis est, vnę species eius cum alio corporis instrumento maiorem cognationem habent: & illę quę corporaturę proximae sunt & necessariae, quibus alimur, quibus incremeta sumimus, hanc actu continuo attingunt. Aliae verò quia magis distant nouis motibus trahi volunt in corporaturam. Oportet autem vt ex animo corporeque constent omnes nostrae actiones. Ergo motus per diuersa corporis instrumenta sunt diuersi. Species externae visibiles oculis cognatae similitudinem animae per eas partes in actum euocant audibiles per aures & reliquae per suas, non autem per alias, cum quibus nec externę nec animae species similitudinem habent. Idem de phantasticis alijsque internis iudicari debet. sed mens omni corporaturae superior, quatenus sui compos est, nec vergit in phantasiam, instrumentum corporeum non requirit. Species enim eius, quanquam etiam excitentur à similibus corporatis & his tanquam normae quędam accommodentur, corporaturam suapte natura non habent. Quanquam autem purę nunquam à nobis cernantur, facile tamen cognoscimus in mixtis aliquid simplex & incorporeum, siquidem à sola corporatura tale effectum prouenire non posset: igitur hae species omnes in anima sunt, & superioribus inferiores continentur: & in homine, quamuis anima tota sit in quauis corporis parte, singulae per accommodata corporis instrumenta exeunt in hanc humanam cognoscendi lucem. Anima verò putas eas omnes, ambitu suae naturae comprehendit, imò nihil aliud est, quàm illae ipsae suae species in vnam puram & incorpoream essentiam coniunctae: quas quidem per se nullum locum occupare satis est manifestum: vt sidum aliquid intelligimus, animum illum ipsum intelligendi actum esse citra corporaturam intelligamus, et in eo, non autem in loco suam essentiam habere, et tamen eam similibus formis corporatis allici in energias coniunctas corporaturae: vnde sit vt operationis praesentia ipsa sit in loco. verùm haec aliam considerationem requirunt, sine qua quàm ignotae sint res humanae, satis

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
