Latin
163
Nicolas Biese, De universitate libri tres 163-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia corporeae moli est praefecta regendae,
Non decet vt nimium sursum diuulsa, catenas
Deterat has imas, quibus est annexa, sed omni
Temperiem vita seruet: marcescere corpus
Ne sinat, excelso dum semper in aethere viuit.
Vestrae &corporea hîc peragenda negocia menti.
Nam rutilo cadens vt carbo tenetur ab igni,
Sic motu aethereo comprensum est vndique totum
Expressumque animi viua sub imagine corpus,
Isque in materiam hanc proprio quoque pondere vergit.
Hinc quòd corporea specie diuina videtis,
Et Deus humano sapientia patris amictu
Sensilis est factus, quem vos nisi corpore tectum
Non bene cernatis: quia mens &corpus in vnum
Conueniunt mixto spectantur cuncta colore
Vobis, in medio qui corporis atque Deorum
Estis, &extremas coniungitis ordine partes
a Non quòd ab anima corporatura fiat, quemadmodum nonnulli existimarunt, sed quòd anima materiam foetus in suos ordines &vsus digerat, ac continuo motu comprehendat, ac ipsa praecipua substantia sit animantis. ση γίδ