Latin
169
Nicolas Biese, De universitate libri tres 169-2
Unproofread scanNot analysed yet
pluribus partibus contingunt: quoniam autem hic de anima appetitrice loquimur, quod eam attingit est bonum &malum, idque vel praesens praeteritum aut futurum, &vel internum vel externum. Internum bonum praesens, gaudium profert, &animum statim ad sese conuocat: externum producit laetitiam &frequenter etiam nimis exultantem, quae in ambitum corporis animum rapit, quo plenius obuio bono potiatur. Malum internum si vehementissimum sit etiam animum confestim expellit, quemadmodum in perniciosissimis morbis cernere licet, &tamen interim resistit quantum potest, nec facilè deserit ea membra, quae rerum gerendarum sunt instrumenta: &hinc vehementes commotiones, vnde febres &eius generis alia concitentur. Si externum aliquod malum sit, animus, quò minus illud attingat, cum spiritibus &vaporibus, circa centrum se contrahit, &ibi tanquam in propugnaculo se quantum potest defendit: sed contractis vasis, quibus succus continetur, necessarium est liquidiora è praecordijs sursum repere, vnde lacrymae suum originem ducunt. Si verò nouum aliquid iucundum minimeque serium accidat, commotis spiritibus &musculis risus excitatur: nisi verò nouum sit tantopere non commouebit, nisi iucundum sit, ita non titillabit: si serium sit intus residebit, nec in risum erumpet. Bonum futurum spem prouocat, cuius etiam absentia discrutiat expectantem: ita diuersis motibus animus interim tanquam distrahitur, dum nunc bonum nunc eius absentiam sibi proponit: malum futurum metum affert, in quo, tanquam iam immineat, animus ad interiora recurrit, aliqua tamen spe veluti suspensus: ita quoque diuellitur non sine magno dolore. Ira est motus ex imagine iniuriae cum spe vindictae: ad vindictam opposito motu est opus, cuius instrumentum bilis est, quae commota totum corpus accendit. sed hîc non sunt omnium affectuum rationes explicandae.