# De universitate libri tres 173-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 173. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/173-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/173-2

& rerum gerendarum rationem, quem Vlysses nisi ab illa edoctus, comprehendere non potuit. b Proclus hanc vniuersitatem Vulcanijs armis fabricatam esse dicit: calor enim, praesertim caelestis, omnia contemperat atque commiscet in iustas analogias, quibus omnia tanquam firmissimo vinculo continentur. c Hic spiritus, qui respondet elemento stellarum, vt inquit Alex. Aphro. secundum Arist. omnia permeat, & animam mundi secum affert, estque naturae praecipuum instrumentum, quo versatur mens in hac corporatura: huic adiunctus est aër tenuissimus, cui cohaeret humor, qui terrenis partibus est adglutinatus: ita necessarium est vnius motum alia sequi. d. Quoniam oculus propago quędam cerebri est, huius temperaturam ex eo cognoscimus atque adeò mores animorum. Cornea tunica à dura meninge ducitur, & totum oculum inuoluit, cui obducitur adna ta à pericraneo. interius vuea pro magnitudine pupillae perforatur ac à pia meninge deriuatur. Quarta tunica nascitur ex neruo visorio, humoremque cristallinum instar araneorum telae circumuoluit, illique sentiendi inserit facultatem. Humori crystallino aqueus innatat, prohibetque concidere pupillam: corneam etiam & vueam tunicam medius humor vitreus in locis suis conseruat: lumen autem colore tinctum, per eam corneae tunicę partem quam pupillam appellamus, & per humorem aqueum in crystallinum penetrat, & afficit praesentem spiritum animalem, cuius affectionem anima quoque praesens sentit. iij

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
