# De universitate libri tres 177

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/177

a Caliditas, quae nimirum cum luce conuenit, etiam splendet & siccam habet naturam, extinguitur autem humiditate, atque adeò nigredinem acquirit. Humiditas propter perspicuitatem & aequabilitatem facilè lucem concipit, eam dum frigus in vnum aequabiliter constringi magis candidam reddit. Siccitas densa, propter meatuum paucitatem & inaequabilitatem, minus est peruia luci. In vniuersum autem quae plures & magis aequabiles poros habent, facilius lucem concipiunt, sed quae densiora sunt eam magis conseruant & augent. b Felicitas & veritas splendorem amant: nam haec omnia ab eodem fonte manant: contraria sunt omnia quatenus ab eo deficiunt: deficiunt autem maximè, malum, falsum, tenebrae. Similia verò cum similibus facilè coniunguntur: verùm cùm alia rebus innata sint, alia postea com parata, & alia penitus infixa sint, alia leniter tanquam superfusa, defectus firmus similitudine gaudet, quod si non penitus infixus sit, sed ina tus sit alia natura potentior & melior, illa sibi similia & defectui contraria poscit: ita videmus natura melancholicos solitudine delectari, non autem eos, qui cum natura sint hilares, ab externis occasionibus aliquid atri succi collegerunt. ic. c Viridia referunt nobis vernum tempus, quod est omnium amoenissimum, & alioqui prouentum fructuum placet. Deinde viridia minus quàm nigra constringunt visum, nec etiam nimium distrabunt, sed eum moderatè dilatari sinunt, quod non fit citra voluptatem. d Aër & aqua, quanquàm vt & reliqua cuncta, sine luce nigrasint, superueniente splendore, propter minimos & plurimos tanquam poros, tantum fermè concipiunt lucis, quantum habent tenebrarum, vnde mea dius hic prouenit color. Poros autem hic non intelligo vacuos, nam eos Arist, abundè refutauit: sed elementa densa formam suam habent magis concretam, tenuiora verò magis distractam, in quàm meatuum svis victuriquaedam inseritur similitudo.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
