# De universitate libri tres 178

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/178

Atque etiam magni delectat numina ponti,
Pulchram Amphitryten, Neptunumque altipotentem.
Ac est purpureus placidus color aptus amori
Praecipuè, hoc Veneris natus vestitur & omnes
Ipsius famuli, roseos quos prima iuuenta
Viderat, hi succo tandem inficiuntur ab atro
Quem sunt continui soliti proferre dolores.
Aspectu rutilo potius caelestia gaudent:
Hoc etiam doctum cupit ipsa videre maritum
Alma Venus: nitet hoc facies pergrata metalli:
Hoc quoque tam multi flores imitantur honorem
Stellatum. 2 placet & roseo suffusa puella
Vultu: nam color hic totam imbuit vndique vitam. b
Sed quid tam varias tentem describere vires.
Praecipuas satis est, reliquas didicisse labore
Hinc poteris facili. cumque haec dixisset, ad aures
Nostras diuinus multo discrimine venit
Cantus, quem verbis nemo descripserit vllis.
Visae sunt aliae placidè praecedere voces,
Atque aliae grato occursu contendere contrà,
Ac. in multiplices se pulchrè inflectere gyros.
Nobilium memini duplices sic saepe cateruas
Concurrisse equitum, dum ludicra bella mouebant:
Nam modò praecedunt, nunc in diuersa sequuntur.
Vndique sed pulchrum curant seruare decorum.
Carminibus celebres aptabat Musa choreas,
In qui

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
