Latin
179
Nicolas Biese, De universitate libri tres 179-2
Unproofread scanNot analysed yet
a Quanquam ignea flaua sint, non est necesse, vt calida sint ea, quae sunt flaua: sat est enim quod aequabilitate sua lucem multam refundant. b Calor naturalis quo viuimus, per vniuersum corpus diffusus, sanguine recreatur: quamuis autem in multis animantibus sanguis exiguus cernatur, tamen &in his &in rebus inanimis, quippiam est, quod cum illo similitudinem habet: qui moderatè rubicundi sunt, moderatum sanguinem habent, &is ad efformandum &reficiendum corpus, adeoque ad actiones obeundas est accommodatus. Hinc est quod eiusmodi color placere solet: sed considerandum qualis sit quisque vel innato vel acquisito temperamento: nam naturalis constitutio similibus, aegra contrarijs delectatur, &ea quae superueniunt, tempore in naturam transire solent.