# De universitate libri tres 179-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/179-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/179-2

a Quanquam ignea flaua sint, non est necesse, vt calida sint ea, quae sunt flaua: sat est enim quod aequabilitate sua lucem multam refundant. b Calor naturalis quo viuimus, per vniuersum corpus diffusus, sanguine recreatur: quamuis autem in multis animantibus sanguis exiguus cernatur, tamen & in his & in rebus inanimis, quippiam est, quod cum illo similitudinem habet: qui moderatè rubicundi sunt, moderatum sanguinem habent, & is ad efformandum & reficiendum corpus, adeoque ad actiones obeundas est accommodatus. Hinc est quod eiusmodi color placere solet: sed considerandum qualis sit quisque vel innato vel acquisito temperamento: nam naturalis constitutio similibus, aegra contrarijs delectatur, & ea quae superueniunt, tempore in naturam transire solent.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
