# De universitate libri tres 179

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/179

In quibus & terrae pontique & numina caeli
Saltabant: Charites moderamine cuncta regebant,
Aglaea, Euphrosyne, nec non formosa Thalia
Dumque ego tam varij ludi spectacula miror
Ille iterum docto sic est sermone locutus.
Hoc fonitu totum mundum inclyta numina ducunt,
Quem simul & ratio parit & dimensio, longa,
Nec non ampla grauem diffundit fistula cantum.
Arctior & breuior phthongos emittit acutos.
Intensaeque cita attollunt quoque crumata chordae.
Sic etiam celeri vel tardo sidera motu,
Sublimi aut humili, vel in hanc labentia partem,
Aut illam, flectunt diuino carmine totam
Naturam. ratio contemperat omnia nexu
Arcto: quo mundi corpus cum mente tenetur.
Sed non cuncta pares nec vbique merentur honores.
Primos dupla tenent, his proxima sescupla: gratus

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
