# De universitate libri tres 180

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 180. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/180

Est & epitritus, est placidus quoque ditonus. omnes
Tam dulci reliqui non pulsant aëra sensu.
At decet vt pulchros rythmos quoque crumata seruent.
Dorius est princeps modus. at Phrygius Lydiusue
Saepè placet. nunc hoc alibi ducuntur ab illo.
Acres vos stimulant. stupidi sunt causa quietis
Ignauae: numerique breues moeroribus implent
Praefractis, vasti conturbant cuncta furore.
Corpora crassa solent maiore attingere sensum
Affectu: quae si forma impellantur acuta,
Omnia proscindunt. tali constare figura
Ionis dicitur. at si sint obtusa, premendo
Quaeque tenere locum constringunt membra minorem.
Ignis diuidit: at rigor in diuersa reuellit.
Et sic continuas separant quoque frigida partes.
Sunt multa exterius quae propugnacula pulsent
Corporis, vt primis nequeat violentia muris
Arcerim mediam sed sese effundat in vrbem.
Nunc enses & saxa ruunt, nunc vortice torrent
Praecipiti latè prosternit monia: rursus
Saepe quoque insignis marcescit frigore virtus.
Interdum flammis cuncta accenduntur, & arces
Ipsae sternuntur: sunt cuncta obnoxia leto.
Nec tantum exteriùs, sed & intus multa malorum est
d. i.
ILA
Materies, multae pastes, vicinia concors
Nulla est. aßiduo pereunt haec cuncta tumultu.
a Forma

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
