Latin
182
Nicolas Biese, De universitate libri tres 182
Unproofread scanNot analysed yet
Nec quoque tantum inimica nocent: sed foeda voluptas,
Concubitus, plures stillat per viscera morbos:
At lingua innumeros morti. dedit vndique causas
Quaeritis interitus vestri. at satis est breuis aetas
Humana: exiguas ne praecipitetur in horas.
Non tanti breuis est sapor, vt praeferre saluti
Hunc deceat. primum comitatur nausea, dulcem
Quae fructum in multum tempus subuertat edendi:
Atque dolor multo laniat quoque viscera morsu.
Praestat vos mensas nimias contemnere, sola
Nam moderata iuuant. quod si cognoscere linguae
Affectus cupias, hanc iusta dulcia mulcent
Temperie, &pungit duplici penetrabilis ignis
Mensura, bisque octuplici violenter adurit.
Tellus pauca placet: constricto at multa sapore
Displicet: vt proprio quaeuis moderamine gaudent.
a Cùm analogia dupla sit admodum manifesta, temperamentorum gradus hac potissimum distinxerunt, ita vt in primo sit vnum elemen tum ad contrarium duplum, in secundo quadruplum: sed haec facilè cognoscemus, si calidissima, frigidissima, humidissima &siccissima certis numeris misceamus.