# De universitate libri tres 182

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/182

Nec quoque tantum inimica nocent: sed foeda voluptas,
Concubitus, plures stillat per viscera morbos:
At lingua innumeros morti. dedit vndique causas
Quaeritis interitus vestri. at satis est breuis aetas
Humana: exiguas ne praecipitetur in horas.
Non tanti breuis est sapor, vt praeferre saluti
Hunc deceat. primum comitatur nausea, dulcem
Quae fructum in multum tempus subuertat edendi:
Atque dolor multo laniat quoque viscera morsu.
Praestat vos mensas nimias contemnere, sola
Nam moderata iuuant. quod si cognoscere linguae
Affectus cupias, hanc iusta dulcia mulcent
Temperie, & pungit duplici penetrabilis ignis
Mensura, bisque octuplici violenter adurit.
Tellus pauca placet: constricto at multa sapore
Displicet: vt proprio quaeuis moderamine gaudent.
a Cùm analogia dupla sit admodum manifesta, temperamentorum gradus hac potissimum distinxerunt, ita vt in primo sit vnum elemen tum ad contrarium duplum, in secundo quadruplum: sed haec facilè cognoscemus, si calidissima, frigidissima, humidissima & siccissima certis numeris misceamus.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
