Latin
183
Nicolas Biese, De universitate libri tres 183-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sentiendi differentiae quatuor sunt, consentaneae quatuor elementis. Odores enim tanquam vapores quidam &fumi, mediam naturam inter aquam &aërem te nent. Videndi verò sensus igni, audiendi aëri, gustus &tactus humori terraeque conferri potest. Ita cùm ex quatuor his elementis cuncta componantur, mirificè sensibus nostris respondent, &pulcherrima quadam analogia omnia conueniunt in vnam sympathiam partium vniuersitatis. Sed inter sensus ea quoque seruata analogia est, vt superiores sensus ad superiorem hominis partem maximè conducant, reliqui potius ad inferiorem.