# De universitate libri tres 183

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/183

Cuncta sapore carent syncera elementa, nec apta
Compositae possunt vnquam dare pabula vitae.
Aëreus pinguis sapor est. hunc ignis amaro
Inficit, atque auctus, linguam arrodente calore.
Flamma autem gelidum restincta relinquit acorem.
At sunt salsa ferè cunctorum grata palato:
In quibus & terra & pariter coit humor & ignis.
Omnia nempe opifex proprio sic pondere miscet
Prudens: vt duplici pendunt qui pharmaca lance,
Et doctè in iustam conformant plurima massam.
Is cuncta in nostros tantum commiscuit vsus.
Omnia conducunt homini, moderamine iusto,
Ac sint quaeque suis si temporibusque locisque
Exhibita: & ne cum damno gustentur, odores
Fundit quodque suos, quibus & discernere vires
Poßis: quae gratos fuerint imitata sapores,
Restaurant subitò languentia membra liquore:
At fluidum sicco recreatur odore cerebrum:
Nempe è longinquis sumpto thymiamate terris
Nec non mellifluo contextis flore corillis.
Hos aliosque vsus odor exhibet. Omnia vobis
Inseruire Deus voluit, quae continet orbis
Circuitu, vos quaeque suo cognoscere sensu.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
