# De universitate libri tres 184

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/184

dignitate verò longe praestat inter caeteros visus & auditus: & ideò longius etiam extendunt suam enurgiam. Non autem tantum internam affectionem, sed etiam externam dimensionem percipere videntur: nam dum aliquid cernimus vel audimus, quàm procul id à nobis distet fermè scimus: sed potius tamen ratione quàm sensu. dum aliquid è longinquo videmus, & oculos ad res intermedias deflectimus, quas suis locis & spacijs distinctas esse non ignoramus, inde statim iudicamus de rerum interuallis. Cùm enim spacia rerum sępe dimensi sumus, ignorare non possumus, quomodo procul, aut propè videri quid soleat, & ex more videndi facilè percipimus medij spacij dimensionem, & etiam ex spacio magnitudinem rerum. experti nempe sumus, quanto longius quęque distant, tanto minora videri, cuius veritatem cùm ratio disquireret, inuenit maio ribus angulis omnia videri maiora. Ex huiusmodi verò principijs nata est ars, quam opticam vocarunt: sic igitur cernimus externa spacia rerum, nec audiendi dissimilis ratio est. Scimus enim vnde sonus accedat, & quomodo hoc interuallo vel illo nostras aures afficere soleat. & ita de interuallis iudicamus ex affectione. an autem visus per oculos effundatur in rem conspectam, an potius intus speciem concipiat, quemadmodum reliqui sensus, inter philosophos non conuenit. Plato enim eum igneum esse & in rem vsque conspectam lucere dicit: Arist. potius aqueum esse asserit, nec eum per pupillam transmitti, imò recipi intus formam conspectam. Sed videmus foeminas virosque virulento sanguine redundantes, illas rubicundis maculis, istos albis tersa specula, qua vident, inficere, quod non fieret, nisi radij ex oculo in rem vsque conspectam egrederentur: nam quod dicunt à subtiliore sanguine aërem infici, leue est. Cur enim recta in speculum impingeretur, & cur potius ex oculis, quàm ex alijs partibus hoc pacto emanaret, nisi cum radijs videndi deduceretur. similiter fascinationes, quid aliud ostendunt, quàm ex intimis, per oculos, spiritum, venenato vel temperamento vel phantasmate, vel vtroque infectum, per tenella puerorum viscera penetrare. quid quod visus cum luce magna cognatione tenetur, quae quidem semper promptè sese diffundit: vnde cognoscere liceat etiam non aqueum, sed igneum hunc esse sensum. nam quanquam oculus ex aqua magis constat, facultas potius quam instrumentum perpendi debet. Facultas autem in spiritu est, qui & igneus est, & ex oculis facile effluere potest. Multorum etiam animalium oculos in tenebris fulgere videmus. itaque omnes optici radios per oculos exire, eosque interdum etiam inflecti dicunt, & videri per aquam in fundis vasorum.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
