# De universitate libri tres 187

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/187

Intra nares, ad os quod colatorium vocant, binae carunculae spongiosae sunt suspensae, in quas vapor vel medium potius quiddam inter vaporem & exhalationem, sese insinuat, easque pariter cum spiritu mutat, & sic olfaciendi sensum facit. Si quod odoratur vapor esset, ad aquam gustumque potiùs hic sensus pertineret, sin exhalatio ad aërem auditumque referri posset: sed iam medius est olfactus, magis tamen gustui cognatus, quoniam easdem fermè differentias, & eodem modo percipit: & insuper omnia quae carent sapore carent etiam odore. Sed quoniam omnia sursum feruntur, quae odorem praebent, sursum autem feruntur, primum ignea, deinde aërea, & quia animantia sanguine plena propter obstructionem meatuum citra respirationem non olfaciunt, ideo quidam igneum, quidam aëreum hunc sensum esse dixerunt: sed homines quia plus sanguinis continent, olfactum inferiorem, tactum autem habent reliquis animantibus superiorem. Quae verò animantia non spirant, odorantur, citra respirationem: quoniam meatus illorum adeò non obstruuntur. Quanquam autem ignis potisa sima causa sit odoris: cuius indicium est, quòd omnia calefacta magis olent, tamen vniuersum temperamentum vnà fermè trahi vel inde cognoscere licet, quòd sapores olfactu deprehendamus. Species enim ipsa tota sine materia, ad sensum peruenire potest, quanquam hic sensus tam crassus est vt aliquam materiam fermè requirat. Cùm igitur halitus igneus odorem pariat, calidi fermè sunt omnes odores. Si verò quae refrigerent, vt rosa, caphura, acetum, id fieri videtur, quòd totius temperamenti speciem secum trahant, vel quòd tenuitate sua aperiant meatus, corpusque perspirabile reddant vel quòd comparatione spiritus nostri incensi, minus calida sint, vel quòd ipsemet aër inspiratus refrigerat: nam si quis naribus liquidum aliquod frigidum admoueat, sola respiratione necesse est vaporem gelidum refrigerare. Odores autem quidam omnibus animalibus sunt communes, vt qui ab esculentis percipiuntur, & hi voluptate nos afficiunt propter virtutem altris cem: quidam hominibus proprij sunt, vt ij quos aromata reddunt: qui leui calore siccitateque cerebrum humanum, nimirum frigidum & humidum, delectant & spiritum augent quem animalem appellant. Lingua percipit omnes differentias saporum, & haec eius affectio dicitur gustus: qui quoniam humido fit, aqueus habetur: & quoniam tactui proximus est, ideo sentiendi medium sibi prorsus adiunctum semper habet. Saporem autem definiunt, formam humidi gustum afficientem, vel affectionem quandam humidi, à sicco, quantum ad gustum attinet: nam humidum ipsum quanquam gustu percipi putetur, per se tamen saporem nullum habet, quod ex aqua pura cognoscere licet: nec etiam eum caetera elementa habent, quoniam ad aitricem facultatem gustus Aa ij byGoog gustus pertinet, & corpus nostrum compositum alimenta composita requirit, & ob eam causam, tantam habet lingua cum stomacho societatem: vt enim sit vtriusque mutua quędam actionum & affectionum sympathia, conteguntur eadem membrana, quo quid acceptum stomacho sit primo statim gustu diiudicetur.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
