# De universitate libri tres 188

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/188

In saporibus consideranda temperies est, tenuitas & crassitudo. Calidum enim & humidum temperatum, cum crassiuscula substantia, dulcem saporem facit: talis est enim fermè sanguinis natura. Itaque cuncta, praesertim animantia, rebus dulcibus potissimum aluntur: cętera verò si comedantur, vel pondere subsident, vel tenui calore per membra delata transpirant, & vtra, que tanquam inutilia excernuntur. His accedunt proximè quae pinguia dicutur, atque ex aëre paulò crassiore constare videntur: nam semper aquae supernatant, & citra magnum calorem insigniter humectant. Cùm igitur in alimentis multae partes aëris crassi cum igneis bene fuerint contemperatae, frigidis meatuum angustijs haerent & homines obesos reddunt, nec propter lentorem, vt aquea, facilè diffluunt, nec, propter ignem vehementer admixtum, aqueis facilè miscentur. Flammam enim facilimè concipiunt, & in animantibus, quae colorem euidentem continent, maximè reperiuntur. quemadmodum autem substantia pinguis saporis, media quodammodo inter aërem & aquam est, ita salsi inter aquam & terram. quod enim haec multum contineat aquę vel ex eo cognoscere licet, quòd cum ea facilimè permisceatur, & in eandem fermè formam conuertatur: quòd autem in eo multum terrae sit, grauitas facile demonstrat: nam in salsis aquis multa natare cernis mus, quae protinus in dulcibus submerguntur. insuper si cereo vase percolentur, crassis partibus exclusis, reliqua dulcia fiunt: sed & ignem non exiguum habent, siquidem in ijs euidentem calorem sentimus, dulciaque longa concoctione salsa, caloreque salem etiam fieri videmus. Sunt autem abstergentia, quoniam calore sordes dissipant, humore abluunt, pondere auellunt. Iam calor externus in calidum & humidum superueniens, magis quàm par est accendit, & si prauè permisceatur, foeda putredine corrupit. Innatus nobis calor humori vehementer contemperatus, si vigeat, sensim in pus humorem concoquit, si verò debilior sit, insaniem: nam propter motus inaequalitatem, quam vterque calor affert, partium prouenit dissimilitudo. Calor si tenuior sit ipse liberius transpirat: hinc est quòd ea soluto calore non tam facilè putrescant. sic etiam quae crassa sunt, nec tamen habent calorem vehementer infixum: eo namque soluto scirrosa potius fiunt. mel autem non putrescit, quoniam calorem externum, propter calorem internum partiumque densitatem non admittit, nec sicca etiam & amara, quoniam humida debent esse, quae facilè mutantur. iam quae tenuium partium sunt, non putrescunt, sed ipsa potius acescunt. Statim enim consumpto interno calore frigida fiunt. retinent tamen vestigia sui vel etiam externi caloris, & ideo tenuia quidem manent & primo diuellunt & arefaciunt, sed refrigerant tamen, minimum verò nutriunt, quia nec calorem natiuum, nec humorem continent, qui apponi partibus possit, & ideo quoque senectutem maturare dicuntur: magis nutriunt acerba quanquam magis frigida sint, atque sicca. Crassas enim partes habent.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
