# De universitate libri tres 191-3

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 191. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/191-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/191-3

dicat, dum tamen homogenia congregantur, necessarium est, ea quae diuersi generis sunt interim separari. In eiusmodi verò congregatione & separatione labor omnis & ars chymistarum versatur: verum non tantum elementa compositionis separant, sed etiam quintam caelestem naturam, per intima rerum diffusam: & ita quidem separant, vt, opportunitatem nacti, cum ea nouos caeli radios coniungant. Quòd autem spiritus aethereus praecipuum naturae sit instrumentum, iam satis est manifestum. si quis igitur eum ritè colligere norit, mira poterit opera naturae praestare.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
