# De universitate libri tres 191

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 191. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/191

Et ex his quidem quae iam diximus satis cognouimus, quae sunt ea quae sensibus percipiuntur, & quòd tametsi quinque sint exterius sentiendi instrumenta, vnum tamen praecipuum est, nimirum spiritus, quem animalem medici vocant. Is autem à cerebro tanquam à suo fonte, per neruos veluti canales, in vniuersum corpus miro quodam artificio procurrit: non quòd per minimas quasque particulas nerui disseminentur, totum enim corpus ὁμοιομερον esset & nerueum, sed quòd virtus, vt diximus, tam sensuum, quàm sensilium rerum, in iustas se mensuras extendat. quod autem dissimilitudine rei sensilis sit opus ad sensum, vel ex eo solo notum est, quòd omnis sensus est motus, qui sit non vnius, sed duorum diuersorum. Nam ob id etiam ingentissimum caeli sonitum quidam à nobis non exaudiri putant, quòd illi sumus ab origine assueti: quanquam haec ad magnitudinem multi referunt: quoniam maxima quaeque non dignoscamus. Oportet enim vt in omnibus, sic & hic iusta seruetur analogia. Ita nec minima quęque, nec magis remota vel vicina quàm oporteat, exactè nobis liceat sentire.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
