Latin
193
Nicolas Biese, De universitate libri tres 193
Unproofread scanNot analysed yet
quae verò memoria repetuntur, constituuntur etiam in phantasia: sed non sumuntur à sensibus exterioribus, nec à phantasia proxima, verùm ab interioribus animae partibus, quae in corpore posteriores sunt, veniunt in phantasiam. quanquam enim hę tempore priores sunt, posterius animis nostris repetuntur. quod autem humiditas obsit memorię non est mirum, nam mobilitate sua rerum ordinem, qui plurimum memoriae conducit, facile peruertit: sed ob eandem ipsa vehementer confert phantasiae. Ratio cùm vndiquaque discurrat, medium quodammodo locum inter phantasiam &memoriam tenet. Fastigium autem summum occupat omnium purissina mens. nam, quanquam superum &inferum aliaque generis eiusdem corporata sunt, aliquam similitudinem incorporeorum gerunt.