# De universitate libri tres 193-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 193. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/193-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/193-2

Cumque anima in cunctis membris simul integra degat
Conficit ima imis opera, & suprema supremis
Partibus. at multum quaecunque ad munia confert
Spiritus: ingenium tenui est penetrabile: crassus
Et lentus stupidos homines somnosque profundos
Reddit. nam prompto cùm non queat esse labori
Vtilis, ignauam est solitus captare quietem.
Sed tamen haec alia est quoque causa potißima somni.
Postquam iam sensus sunt laßi, externa relinauit
Mens, vt consumptas restaurent ocia vires.
Si qui intus reliqui sint motus, somnia fiunt:
Vera quidem natura mouet, cum nempe voluntas
b.Cessat,

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
