Latin
194
Nicolas Biese, De universitate libri tres 194
Unproofread scanNot analysed yet
Cessat, mensque sui veri spectacula cernit.
Somnia falsa solet varius proferre tumultus
Corporis atque animi, cùm mens quasque ordine nescit
Vero dißimiles rectè discernere partes,
Membra referre solent vanas malè iuncta chymeras.
Et quae temporibus fuerint confusa locisque,
Non possunt propriam veri monstrare figuram.
Corporis atque cibi motum, caelique animique.
Praeteritumque etiam referunt insomnia sensum.
Quippe animus solito potius corpusque cietur
Motu, seu vigilent homines, seu somnia voluant.
Vt qui concipiunt auratos vndique montes,
Somno diuitias quoque captent semper inanes.
Ast illi quibus est mens saepe oppressa pauore
Dum vigilant, timidas etiam traducere noctes
Coguntur. laeto qui vultu singula cernunt
Et noctu in stolidos erumpunt saepe cachinnos.
Sic etiam si qui consumunt membra diurno
Luctu, non rarò perfundunt stragula fletu.
Ergo cum vario diuersa insomnia fiant
Motu, non facilè est quicquam hîc praedicere. totam
Naturam est opus, ac animi perdiscere tractus
Omnes, si cupias rerum discernere vires
Tam varias, tanta noctis caligine tectas.
Cùm instrumenta corporis, quibus est anima adiuncta, naturae sua
modum non seruant, ipsa tunc perinde ac decet, in corpore fungi officio suo non potest. Atqui instrumentum &tanquam vehiculum animae praecipuum, spiritus est: quiquidem reliqua instrumenta magis corporata, secum ad imperium animę ducit. Si igitur spiritus naturae modum excesserit, protinus necessarium est operationes animae deprauari.