# De universitate libri tres 197-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 197. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/197-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/197-2

Corpora circuitu naturae vestra feruntur.
Et cum corporibus mens: haec quoque perpete mutat
Corpora contactu, calidum iracundia succum
Affert. tristitia est nigro perfusa colore:
Extendunt roseam vitam ampla in tempora laeti.
Conceptas species tenues quoque mittit in auras
Mens humana, quibus censent externa moueri:
Puris spiritibus quòd corpora cuncta regantur
Qui poßint minimos etiam discernere motus.
Quid quod corporeae penetrant facilè vndique formae:
Id cuique è speculis notum est, sonituque, remotas
Et multas facili qui verbere percutit aures.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
