# De universitate libri tres 198

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/198

Certè est humanae permagna potentia mentis. Cùm omnis rerum natura firmissimis quibusdam vinculis sit connexa, necessarium est vnius corporis motum & alia quoque suis ordinibus sequi, & animum quoque corporibus adiunctum, cum ijs natura commoueri, quanquam interim ipsae superiorem suique iuris potestatem habet, qua motibus inferioribus resistat. Verùm hęc potestas exiens in energiam suam etiam naturalem vim obtinet in adiunctam corporaturam, quoniam nihil ociosum est, sed in proxima quaeque se vis omnis semper extendit, & in ea praecipuè, quae maximè sunt coniuncta. quapropter necessarium est affectionum animi confestim corpus quoque particeps reddi, quoniam, vt iam saepe diximus, alterum alterius similitudinem quandam gerit. Ita cùm animus rapitur ad vindictam, bilis illi seruiens statim in corpore nostro concitatur: quemadmodum & dum bilis agitatur circa praecordia, confestim ira quoque prouocatur. Animus à circumstante malo constrictus in moerorem, corpus etiam comprimit in melancholiam, & melancholicus humor animùm cohibet in angustum, nec eum effundi sinit. Animus etiam moderatis motibus corpus contemperat, & corpus contemperatum ad animorum mediocritatem est adiumento. Haec autem de spiritibus primum sunt intelligenda, qui proxima mentis sunt instrumenta, quanquam & hi fermè reliquam corporaturam sequuntur. & tamen talis esse potest cerebri, cordis, alteriusue membri temperies, vt id quod à reliqua corporatura prouenit vehementer in vtramuis partem immutet, talis etiam esse potest animus, qui corporatura vel vtatur vel abutatur & eam continuò vel meliorem, vel deteriorem reddat: nam etiam ab eo externa mutari clarissimorum philosophorum sententia fuit. Certe species quaedam ex omnibus rebus effluunt, quemadmodum sensus nostri manifestum reddunt, & istae cùm tenuissimae sint, non impediuntur, quò minus vim suam & efficacissimam quidem, quàm latissimè diffundant. Deinde infimae mentes, quę corporibus pręsunt, cum his habere putantur quandam affinitatem, adeoque formis quibusdam, pręsertim ijs quae vim animae continent, verbis scilicet eas allici ad corporatas actiones, consentaneas legi naturae. Idem etiam fieri characteribus proprijs, qui vim suam à cognatis siderum radijs sint adepti. Verùm ad voluntarias actiones mentes cogi non possunt, & hęc ars occultarum virium nondum est inuenta, & obscurior est, quàm vt facilè possit inueniri: sed tamen dubium non est, quin plurimae sint occultae vires, licet nobis sint ignotae: nec etiam istud dubium est, quin maxima sit vis animorum in hanc corporaturam.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
