Latin · Dactylic hexameter
199
Nicolas Biese, De universitate libri tres 199
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tibi nunc reliquas animae describere pergam
Vires, cùm potius sint vestrae exordia vitae
Ignea, cumque leuem consumat flamma vaporem,
Hinc fraudata suo tabescant viscera succo,
Ni persaepe cibo fuerint recreata salubri:
Sed motus qui membra regit dispensat in vsus
Cuncta suos amor &violentia cuncta gubernat.
Haec propriam sequitur communemque ille salutem.
Sed tandem vtilitas opus est vt publica vincat,
Atque vno variae lites superentur amore.
Nempe hic cuncta parit potius, fouet atque tuetur.
Iste propinqua trahit, retinet, commutat &auget
Omnia, vitalem fundit per membra vigorem:
Ast aliena sua grauitate expressa recedunt,
Exteriusue leui promptè educuntur ab igni:
Seque grauata leuant quoque pondere membra molesto.
Cumque carent succo, hunc circum praecordia sugunt,
Et stomachum exhausto stimulant ad pabula sensu.
Hinc est nata fames, sitis &pius vsus edendi.
Non tamen hinc sumptu regali mensa referta,
Non auro paterae, non pocula fulgida gemmis,
Non condita modis varijs &fercula multa,
Non hae deliciae quas nulla requirit egestas:
Sed peperit luxus vitaeque inimica vorago,
Quae pariter consumit opes corpusque animumque.
Natura &ratio tantum moderata requirunt.