# De universitate libri tres 200

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 200. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/200

A stomacho accipiunt similem intestina liquorem
Lacti, atque hunc varijs gyris retinentque coquuntque.
Epar per minimos ductus trahit vtile. bilem
Fel recipit: contrà splen nigra & terrea sugit
Ad latus oppositum: renes vesicaque succum
Emulgent aqueum. at diuersis ductibus artus
Omnes sanguis alit, crescente ex epate fonte,
Qui per membra suos mittit sursum atque deorsum
Riuos, aßiduo ductu queis cuncta rigantur.
Non aliter vario nunquam cessantia tractu,
Vndique foecundam percurrunt flumina terram.
Ergo alimenta suos sic dispensantur in vsus.
Et cuique haec grato condit natura sapore.
Nam quid quemque decet nouit. largitur amicis
Pauperibus, vacuae donec sint vndique cellae.
Sed cùm sint motu pereantque haec cuncta quiete.
Hinc respirandi virtus, quae & feruida perflat,
Torpidaque exagitat. simile est compagine pectus
Folli, qui recreet vitali viscera motu.
Atque istum potius moderatur libera virtus:
Quae nisi continuò pretiosum exuscitet ignem,
Horrida mors rigidos confestim poßidet artus.
Rauco at vis vacui facilem trahit aëra ductu,
Qui subitò vitae transmissus ad intima primae,
Aßiduò, tenui cum sanguine, verbere cordis
Cuditur, & vario pulsus per membra canali,

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
