# De universitate libri tres 201

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 201. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/201

Omnia permeat & vitae sua damna resarcit.
Partimque alta petens, cerebri per retia fertur
Textu multiplici admiranda, atque aetheris instar
Fit purus, quo mens sentit, corpusque mouetur.
Hic tanqua medium vinclum cum corpore mentem
Nectit, & externas recipit, pariterque figuras
Aeternas, hominis nam fabrica continet ambas.
Sed via quae medio hoc spacio decurrit vtrinque,
Inuia, vel limo vel sentibus obsita, vires
Coniungi prohibet: sic saepe est omnis inanis
Actio nempe opus est vt coniungantur in vnum.
Expurgate viam studio, sinite vltro meare
Et citro species, vt mens & sensus eandem
Assumant rerum faciem, mundusque perennis
Corporeusque vna tabula pingatur vterque
Humanae formae. nempe hîc per corpus imago,
Per mentem exemplar coit: vt ratione probentur
Quae sensus dedit, & rursus phantasmate fulta
Sit ratio. namque ista sui spectacula mundi
Cernit in externo speculo. at nitidissimus aptum
Spiritus est medium. qui concipit vndique formas:
Si concepta animo sint ipsis consona rebus
in.
Veras: ast intus fuerit si turbidus aether,
Corrumpit species. opus est hunc esse serenum,
Poßit perfectos quo rerum admittere vultus.
Hic motu cordis totos diffusus in artus,
C Vitam

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
