# De universitate libri tres 203

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 203. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/203

Ita cùm attrahi quippiam à membris volumus, id ijs quàm simillimum reddere conamur. Verùm cùm nihil tam simile sit, quin aliqua ex parte sit diuersum, necessarium est hoc partim mutari, partim etiam separari: mutatur autem ab innata temperatura: nam natura comparatum est, vt quod superius est, vim suam imprimat inferiori, atque hoc in suam naturam conuertat. Verùm cum momento nihil fiat, ad id ipsum tempore semper est opus. tam diu igitur necessarium est alimentum proximum contineri, quousque fuerit immutatum. Retinendi tamen, si quis bene consideret, eadem facultas est, quae attrahendi. nam vtraque in similitudine est collocata: quae efficit vt & plura coniungantur, & etiam coniuncta conseruentur. Cùm autem iam plane simile factum est alimentum arctius in vnum coniungitur, & in eius quod alitur substantiam transit, propter monadis summam vim quam simillima gerunt: vnde sit, vt partes alimenti, quae mutari non potuerunt. ab alijs separentur, similibus scilicet attractis, alienis verò relictis, vt igitur concoctio melius fiat, temperamentum membri corroborandum est, alimentumque, quò facilius mutetur, est etiam praeparandum: vtrumque verò fit ijs quae similia sunt innato temperamento: ita tamen ut interim ea quae dissimilia sunt ab vtroque tollamus, ab eo nimirum quod alitur, & ab eo quod alimoniam prebet. Temperamentum igitur collapsum membrorum restituemus, & id quod in alimento diuersum est quoque corrigemus: vt si nimis sit tenax, si multum, calidum, aliterue modum suum excedat. Cùm vis nutriens multum potest, quemadmodum in aetate prima, multum alimentum sibi simile reddit, plusque sibi coniungit, quàm vi caloris exhauriatur, praesertim cùm partes tenerae sint & molles, quibus quod accedit, facile potest adglutinari: ita cùm materiae moles aequabiliter crescat, necessarium est, vt forma membri per eam se latius, expulsa priore, extendat, idque nos incrementum appellamus, cui quidem manifestum est, & temperaturae robur, & alimenti temperiem multitudinemque conferre. Cùm autem omnia membra sibi similia trahant, necesse est loca, quibus alimenta continentur, interiora scilicet, vtili succo destitui, indigentiaeque sensus fames & sitis apa pellatur: fames, si crassius, sitis, si liquidius alimentum sit exhaustum: nam corpus nostrum vtrumque requirit: quòd solida non facilè trahantur & commisceantur, sed potius meatus obstruant, liquida tametsi facilè ducantur, facilè diffluant & expirent. Oportet autem vt crassis tudinis alimenti ad meatuum amplitudinem accommodata sit analogia. Potus crassiores partes secum ducit, & quod noxium futurum est abluit.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
