Latin
204
Nicolas Biese, De universitate libri tres 204
Unproofread scanNot analysed yet
Cibus etiam imbibit liquorem ad humectationem membrorum: sic mutuo subsidio sibi cuncta sunt in corpore humano: idque etiam prouidè natura machinata est, vt particulae particulis analogis decenti meatuum inter se consentirent, &alimentum omne iustè distribuerent: quernadmodum enim membra sunt diuersa, sic &multae partes in alimento sunt, &quaeque pars suas ad se trahit: nec id tantum, sed &alias quę ijs coniunctę sunt, &reliquo corpori seruire possent, aut obesse. omnes quidem partes corporis aluntur sanguine, cuius epar est officina: id ex cibo in stomacho &intestinis in chylum conuerso per mesenterium appellatum, &inconspectos ob tenuitatem poros quod est quam similimum ad se trahit, &conficit in alimoniam totius animantis: hoc per canales primùm maiores, deinde minimos profluit in totam corporaturam, dumque profluit continuò mutatur ab ijs partibus quas attingit, quae cum vicinis eam analogiam seruant, vt ijs pręparent affluens alimentum, &hoc acquirat eam quam partes habent analogiam, &vt interim tamen quaelibet ex eo quod similimum est trahat, quod autem est dissimile relinquat: hoc autem partim ab alijs membris trahitur, cùm habeat aliquid quod illis seruiat admixtum, partim etiam expellitur ab ijs partibus, quibus non conducit: ita cibus partes habet stomacho conducibiles, quibus hic expletus, quod fermè sit, cùm est in chylum ille conuersus, dimittit eum ad intestina tenuia delabi, quae dum fatiantur, epar partes necessarias trahit, &tum excrementosae partes ad intestina crassiora deijciuntur, quae tandem etiam eas extro propellunt. Epar etiam dum se reficit vniuerso corpori sanguinem parat, &interim redundantem bilem cystis huius allicit, quę postea eam ad intestina prouocandae excretricis facultatis gratia depellit. Sanguis quò facilius deferatur multum serosum humorem continet, is postquam satisfecit naturae, trahitur à renibus &vesica, cum aliquo vtili alimento admixto: non enim est verisimile, quod membra quae ratione carent, alijs seruiant citra suos aliquos vsus. id quod in sanguine nimis terrenum est, splem exugit, &postquam eo se pauit, partim ad stomachum appetentiae prouocandae causa deriuat: &quoniam serosus humor sanguinis vehiculum est, qui ad extremam peripheriam ducitur, is exit in sudores &insensiles expirationes. Iam constat excremen ta referre naturam earum partium per quas feruntur. Quapropter, si cognouerimus qualis fuerit cibus &potus, &qualia sint excrementa, non ignorabimus à quibus partibus sic aut aliter affectis potuerint hoc modo vel illo mutari: &inde affectionem quoque membrorum cognoscemus, quemadmodum in ea medicinae parte traditur, quam συμνοτικὴν vocant. Has autem operationes naturae partim concordia, partim etiam discordia profert.