# De universitate libri tres 206

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 206. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/206

Spiritus cordis, cùm fundamentum sit illius, qui ad sensum in cerebro continetur, sine hoc corruent proculdubio principales omnes animae virtutes: quemadmodum obstructis apoplecticis venis fieri videmus: cùm vis interim maneat vegetationis, quae tamen propter partium sympathiam quoque tandem laborat & perit. Itaque cum ex sanguine tenui fiat spiritus vitalis, ex hoc autem animalis, nec erit sine vegetatione vita, nec sine vita sensus. Non tamen vitalis spiritus ad sensum tantum est factus: sed etiam praecipuè vt corpus totum eo moueatur & incalescat: quod alioqui letali confestim quiete rigeret. Quapropter cùm affecto vehementius corde statim animans intereat, anima maximè cordi coniuncta videtur, quòd minimam eius oblęsionem maximè sentiat, & illius vsu destituta, statim corpus relinquat: ideoque sedem praecipuam animae esse cor, Peripatetici voluerunt, è cuius centro virtus eius in vniuersum corpus effundatur. Verùm non tantum id quod magis necessarium, sed quod praestantius & nobilius est considerari quoque debet. Sic dicimus praecipuum esse videndi sensum, & in aurata tecta fundamentis regiae praeferri. Sed haec qualiacunque sint, iam constare potest, spiritum tum vitalem, tum animalem, sanguinis, aërisque inspirati naturae respondere, & si hęc obtusa sunt, statim obtusum quoque spiritum, & sensum hebetem, corpusque deses & pigrum esse: quod in pituitosis facilè videre licet, foeminis, senibus, hyemisque tempestate: sed biliosi, diuersas ob causas, sunt agiles, acuti, varij, & inconstantes: melancholici acuti, constantes & prudentes: quia sanguis eorum, quanquam crassus est, tamen est etiam siccus: ideoque spiritum nec multum, nec etiam lentum emittit. Sic videmus aquam in crassum vaporem facilè permu tari, propter affinitatem naturę. Terra verò quia parum humoris continet, id per densos poros expurgatum emittit, ideoque melancholici dicuntur ab Aristotele fortassis ingeniosi, vel potius quòd nimium stu dium siccos & frigidos animos reddere solet. ἐύκρατοι verò, quos etiam sanguineos vocant, omnia moderata possident. Cùm igitur hoc, vt diximus, pacto vita per vniuersum corpus effundatur, si quod membrum intermoritur, contingit id defectu spiritus vitalis. Deficit verò clausis aut resectis meatibus eo deductis, praecipuè verò fonte, corde nimirum, marcescente, & ab opere interquiescente. Necessarium est vitalem spiritum in corpore continuo restaurari motu cordis, & ideo nullam hic patitur intermissionem, quemadmodum is, qui proficiscitur à voluntate. Sed qui fit igitur, diceret aliquis, quòd omnes corporis motus voluntatis imperio non parent. Cordis enim motus in nostra potestate non est, nec reliqui multi motus naturae. Non enim coquimus alimentum dum volumus: nec noxios humores expellimus, sed huiusmodi multa fiunt à natura citra voluntatem. Atqui si natura nostra nunc ess set integra, corpus animae, nimirum superiori, semper obtemperaret, nunquam ab eius imperio quicquam deflecteret: sed nunc animus per vitium non mediocriter de suo statu deiectus est, & cum eo corpus copit malè consentire. Hinc est quòd in mille difficultates inciderit humananatura.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
