Latin
207
Nicolas Biese, De universitate libri tres 207
Unproofread scanNot analysed yet
Animus enim fractus suum corpus non bene potuit gubernare, corpusque non comprehensum ab anima legibus rationis, peperit miros tumultus: sed tamen partes animo proximae minus ab eo defecerunt, reliquae verò semel malè affectae, nunc tantum sequi vo lunt naturam, in quam corporatura magnam partem tenet. Attamen corpus cum animo suam quandam adhuc symphoniam reddit, qua actiones vtriusque si non optimos, suos tamen praebeant hominibus vsus. Sensus cum vita consonus est: nam videmus cum phantasia dum irascimur, dum metuimus aliterue perturbamur cor etiam protinus commoueri. Consonus est etiam cum functionibus inferioribus natus. rae, cordis motus: nam eum in feruidis morbis intendi, in frigidis remitti scimus. Sine eo nunquam perficerentur inferiores actiones, sine eo corpus vniuersum torpesceret &frigidum fieret, quemadmodum in vita defunctis: nam cùm homines ad functiones rectè peragendas haberent opus euidenti &continuo calore, ideo cor perpetuo palpitat, eoque perennem corporis motum &calorem nobis accommodatum conseruat. Is autem calor est instrumentum naturalium functionum: cumque motu atque calore cor etiam tenuem spiritum &vaporem sursum ad cerebrum mittit, qui sit sensuum instrumentum. ita cuncta consonant, functiones functionibus, &anima cum corporis mole: nam quòd etiam superior animae in corpore virtus conueniat cum inferiori, profundae cogitationes euidenter demonstrant, quibus opera naturae deteri sentimus: has verò roborari &recreari, dum animus laxata contentione, vires in corporis amplitudinem placidè diffundi sinit. Itaque grauioribus studijs nimium deditos marcidè insalubriterque viuere cernimus: contrà eos qui moderatis corporis motibus &voluptatibus se tradunt, ducere floridam vitam. Similiter detrimenta functionum naturalium protinus afficiunt operationes animae superiores. ita cor &cerebrum instrumenta quaedam ab epate &reliquis menibris habent, quae si accommodata non sint, necessarium est, vt impediantur eorum actiones. Itaque aduersa valetudine laborantes, perinde commodè peragere nequeunt operationes mentis. Omnia nempe mira quadam analogia inter se consentire debent, &extrema suis medijs in vnum decenter coniungi: sed quaerat adhuc aliquis, qui fiat, quòd functiones inferiores, voluntatis imperio non gubernentur. Haec enim quaestio non videtur à nobis esse satis dissoluta. Cùm voluntas in omnibus corporis partibus cum anima versetur, qui sit, quòd in functionibus inferioribus potestatem suam amittat.