Latin
210
Nicolas Biese, De universitate libri tres 210
Unproofread scanNot analysed yet
Analogiam omnem probauimus in vnum, non tamen in omnibus pariter ed by Goc pariter conspirare, in quibusdam enim arctior est, in alijs verò latiùs patet: magis cum monade sescupla conuenit, quàm epitrita, &omnium maximè dupla: sed tamen omnis analogia monadis similitudinem, quamuis alia quàm alia maiorem, gerit. Continuum etiam definiunt id, cuius extrema sunt vnum. Verùm non possunt vnum esse, nisi per analogiam eorum, quorum virtus in vnum conspirat. Inter ea verò quae contigua vocant, quanquam in proximo contactu sint, semper aliquid est quod analogiam &continuationem interturbet. Quanquam hîc etiam nonnulla tam arctè coniuncta sunt, &suppleant continuationis vicem: sic clauis aut vinculis adacta, manibusque firmiter comprehen sadifficulter auelluntur: quòd violenter in vnum sint constricta. sed naturae placida similium partium coniunctio magis placet. Ita videmus vulnera, si in illis nullus putridus humor sit, facilè conglutinari: quoniam arctius in vnum orae coniunguntur. Nerui verò propter partium arctam analogiam, apti sunt ad motum, nec etiam possunt facilè discerpi. Similemque naturam etiam musculi tenent, &reliqua quoque membra quae eius generis sunt, &in eos vsus à natura facta. Humores &spiritus tantam coniunctionem partium non requirebant. Cùm enim oporteret eos fluere per vniuersum corpus, si toti fuissent in vnam continuam molem tam firmiter connexi, non potuissent per minimos corporis meatus tam promptè penetrare. Cùm igitur hi minimis particulis facilè distrahi possint, non sic attrahuntur à spiritibus nerui, tanquam sint cum illis, &illi cum anima, quemadmodum reliqua continua: firmiter coniuncti, vt animae tractu continua coniunctione totius corporis partes commoueantur: sed hic contingere videtur idem quod in reliquis motibus violentis, vt id quod mouetur concipiat potestatem eius quod mouet: quoniam in naturae consentaneas mensuras omnia suas vires extendunt, &natura semper paret imbecillius potentiori: At tandem tamen per longa vel spacia vel tempora vires deficiunt, quoniam natura non patitur, vt vllum violentum sit diuturnum. Quòd autem concipiantur vires temporariae rerum facilè motus indicat, quo non tantum nostra corpora, sed etiam ferreas tormentorum pilas ad tempus incalescere sentimus: quoniam enim ignis maximè mobilis est, natura voluit, vt quicquid moueretur, conciperet quandam igneam virtutem: tantum similitudo, non so lùm rerum, sed etiam actionum potest. dum aliquid contra naturam impellitur (contra naturam inquam eius quod impellitur, non autem eius quod impellit) si nulla vis imprimeretur, quae quidem etiam aliquandiu infixa maneret, dum abesset causa quae moueret, confestim cessaret motus. Non autem statim cessat: sed in certam mensuram temporis &loci se extendit virtus, &id quod imbecillius est sibi cedere cogit: nec id tantum, sed etiam ab vno concepta virtus in aliud insuper transit: sic magnes ferro trahendi vim concedit: sic anima per spiritus neruos hi vero pondera mouent.