# De universitate libri tres 211

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 211. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/211

qui maximos igitur animos & neruos robustissimos animisque quàm accommodatissimos habent, hi facillimè quid violenter impellent. Magnos autem animos voco, qui plurimos & accommodatissimos spiritus, tanquam instrumenta prompta rerum gerendarum habent. Simile quiddam etiam in tormentis contingit, vt alterius corporis motum concipiant, ea quae mittuntur: sed semper oportet seruari rerum mutuam analogiam. nam si nimis graue sit quod impellitur, non cedit, si leuius quàm oporteat in aëre retinetur, & interim etiam neruorum vires, qui iusto ponderi niti debent, impetu suo distrahuntur. Adeò iustitiam amplexatur omnis rerum natura. Dum autem animus sentit detrimentum suorum instrumentorum, vires illico remittere solet: nam cuncta mali sensu se contrahere, & impetum suum relaxare videmus: quoniam tamen à voluntate proficiscuntur hi motus, de quibus nunc agimus, eius contentio magnum momentum ad res magnas conficiendas tenet: sed fermè malum est verè quod phantasiam specie boni mouet, vel quòd non idem animo corporique conducat, vel quòd futuro potius quàm tempori praesenti sit consulendum, & ideo voluntas non statim corporis motibus obsequi, sed diligentem rationis normam adhibere debet,

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
