# De universitate libri tres 212-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 212. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/212-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/212-2

eo conseruando fouendoque est accommodatus, illud animae vegetatricis vim confestim acquirit, quae veluti domina, formis elementorum tanquam instrumentis vtatur. Formae verò quae uis compositorum analogiae simplicium in mixto quandam similitudinem gerunt: nam alioqui nunquam accessurae sint ad illud, quod cum ipsis nullam affinitatem tenet: at tamen multo quàm materia sunt perfectiores, siquidem eam continuò reddunt magis absolutam. non est igitur necessa rium in semine partes omnes corporis actu contineri: imò fieri nequit, cùm semen totum ὁμοιόμερον appareat, & etiam si ἀνομοιόμερον sit, dum profluit & vehementer commiscetur, necessarium esset partes diuersas in liquido corpore planè confundi. Vires autem à praecipuis corporis partibus confluere, quas anima vegetatrix comprehendat, probabile videri potest, propter dictam à nobis prius causam: sed testes materiam, licet ab vniuerso corpore non trahatur, ita parare possunt, vt apta fiat, quae seruiat animae vegetatricis operationi.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
