# De universitate libri tres 212

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 212. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/212

Hinc est quòd roseo sint multa imbuta colore.
At potius speciem sunt plurima nacta rotundam.
Nempe haec amplior est, minimumque obnoxia morbis
Nobiliorque omni & careat cùm fine, perennem
Eximiè reddit propria sub imagine formam.
Sunt tamen & aliae multae. nam corpus in vsus
Factum est multiplices. sese ignis acumine tollit
Sursum, atque in medium descendit imagine tellus
Quadrata. & reliqua obliquè duo corpora repunt.
Sed sunt infirmis haec omnia vincta catenis:
Excessusque suos solitus proferre tumultus
Defectusque, graues gignunt in corpore luctas:
Sic nunquam haec stabilem possunt seruare quietem.
Nunc crescunt & sunt iuuenili florida vultu,
Decrescuntque iterum, & facie confecta senili,
Currunt ad celerem directo tramite mortem.
Nunquam consimiles vultus aliisue sibiue.
Sed se cum multo aßiduò discrimine monstrant.
Cùm semen vtriusque sexus in vtero ritè commixtum est, & vterus

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
