# De universitate libri tres 213

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 213. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/213

Haec autem analogiam elementorum distribuere statim incipit in corporis conformationem, & etiam alimentum simile, maternum sanguinem confertim trahit, quo iustum incrementum adipiscatur, qui quidem in eandem analogiam facilè conuertitur: nam quę liquida sunt, facilè commiscentur in vnum. ex semine fiunt solidę corporis partes, ossa, ligamenta, nerui & horum propagines, & ab alimento quod semini quàm similimum est, suum incrementum sumunt: reliquus verò succus, in cauitatibus corporis, tanquam in vasis, ad alimoniam & incrementum conseruatur, vbi sensim suam maturitatem acquirit. Hic autem succus, quoniam puris elementis composita non aluntur, continet quadruplicem materiam, quę cum quatuor elementis similitudinem habet: nam atra bilis cum terra conuenit, pituita cum aqua, sanguis cum aëre, cum igne verò flaua bilis. Ita quatuor in nobis humores sunt specie distincti, ad similitudinem quatuor elementorum. Verùm quemadmodum terram & aquam aër & ignis vndique permeat, qui vitalem affert mundo vigorem, id etiam in animantium corporibus accidere est necesse. Prouide namque factum est, vt crassiora corpora poros quosdam continerent, per quos se insererent ea quę sunt tenuiora, quę vt diuinis proxima sunt, ita proximè concipiunt diuinam & incorpoream virtute: sic in terra humor est, in hoc aër cum calore, quem vndique permeat aetheris lucida virtus, quae quidem est animę proximum instrumentum. ita cuncta mirificè confluunt in vnum, & tenuia cum crassis, incorporea cum corporeis conspirant. Ergo opus etiam animantibus tepido spiritu fuit, & eo quidem trifariam distincto. Alius per omnia membra diffusus est humidis partibus magis cognatus, & tanquam quidam vapor, quemadmodum hic inferioraër: eum autem naturalem appellant: cui insertus est alius tenuior & purior, qui vitam membris affert, quem cùm admodum necessarius sit, continuo substituit cordis officina, & per arterias eum distribuit in necessarios vsus. Tenuissimus autem, & tanquam aethereus, animalis est, animae pręcipuum vehiculum, quo in corpore versatur: & ideo à vertice corporis descendit. Ergo tres sunt praecipuè corporis partes, membra solida, humores & spiritus, quarum primae potius constituunt corporaturam: nam humores & spiritus edu euntur, consumuntur, citra dolorem & facilè restaurantur. Solidę verò partes, nisi fortassis in pueris non restituuntur, & facilè tolli non possunt: è semine namque sunt, ad animae similitudinem conformatę, quas humanae corporaturae forma minimè patitur dissolui. quamuis autem ea membra solida nuncupamus, non negamus in ijs humiditatem ab origine radicitus infixam contineri, necnon spiritus aethereum vigorem, quorum omnium principium in semine fuit.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
