# De universitate libri tres 214

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 214. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/214
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/214

sed in cauitatibus alius altrix succus & spiritus est, qui ex alimentis procreatur, & sensu planè caret: non enim alimentum pars eius quod alitur, sed externum potius quippiam dici debet, cuius affectio non percipiatur, nisi quatenus cum illo fuerit coniuncta. si quis in spiritibus qui cauitatibus continetur sensum esse dicat, quòd hic meatibus obstructis amittatur, respondebo non meatus, qui nulli cernuntur, sed neruos obstrui, per quos à suo principio, membranis cerebri scilicet, sensus descendat: nam reliquae quoque cerebri partes sensu carent: quemadmodum autem arteriae principium vitalis motus habent à corde, sic à cerebro principium sentiendi nerui: & quemadmodum spiritus visiuus in rem conspectam extenditur, per quem color à facie rerum externarum ad oculos transfertur: sic affectio reliquorum neruorum sentientium ad principium suum confestim transit. Ex sensu igitur tantum de ijs partibus iudicandum est, quae ab eo principio deriuantur, aut ea proximae contingunt: itaque nec ossa sentiunt, quae tamen è semine suam originem ducunt. dicemus igitur praecipuas & proprias humani corporis partes esse, quę ex semine constitutae sunt, in quibus anima proximè versatur, & hae quidem soliditatem, humiditatem, & aethereum etiam spiritum habent, à forma substantiali planè comprehensum. Succos autem & spiritus qui cauitatibus continentur, ad illas fouendas & restaurandas ex alimento prouenire, sine quibus illae protinus flaccidae animaeque functionibus inutiles fiant. & omnes quidem seminariae partes vim altricem & vitalem habent, quae duae semper vtiles & necessariae sunt ad animatae cuiusque partis conseruationem: nam sine altrice confestim marcescat, sine vitali verò, putrescat, & intermoriatur. verùm sentiendi facultas cùm semper necessaria non sit, omnibus membris non inest, sed illis demum quae bono maloue discernendo & illo prosequendo fu giendoue sunt destinatae: quanquam & harum virtus reliquas fermè partes attingit. ossa verò in medio corporis posita perinde non sunt obnoxia sensilium affectionibus, & etiam sequi debent quocunque nerui & musculi voluntatis imperio trahant: quid quod crassiora sunt, quàm vt affectio possit ab illis ad principium sentiendi transmitti. Propriam enim quaelibet pars temperiem habet, suis vsibus à natura destinatam.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
